monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 49, 2
Et si homo ita vergichtiget est, quod omnia membra deficiendo cadunt, et quod lingua eius in loquendo deficit, folia herbae Aaron mox cum modico sale ei ad comedendum dentur, et gicht cessabit; vel si adhuc non cessat, tunc radix eius in cocto melle intinguatur, et illi statim ad comedendum detur, et melius habebit. Sed et homo qui slimecht fiber in stomacho habet, de quo diversus riddo crescit, radicem herbae Aaron in puro vino coquat, et tunc infrigescere permittat, et postea ignitum calibem in idem vinum mittat, et sic denuo calefiat, et ita calidum bibat, et slim qui in stomacho eius est fiber ab eo aufert, ut ignis nivem defluere facit.